拉丁語/高級練習
散文閱讀
编辑西塞罗 PRO SEX. ROSCIO AMERINO ORATIO
[1] Credo ego vos, iudices, mirari, quid sit, quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim, is, qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his, qui sedeant, comparandus. Omnes hi, quos videtis adesse in hac causa, iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent. Ita fit, ut adsint propterea, quod officium sequuntur, taceant autem idcirco, quia periculum vitant. [2] Quid ergo? Audacissimus ego ex omnibus? Minime. An tanto officiosior quam ceteri? Ne istius quidem laudis ita sum cupidus, ut aliis eam praereptam velim. Quae me igitur res praeter ceteros impulit, ut causam Sex. Rosci reciperem? Quia, si qui istorum dixisset, quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id, quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse, quam dixisset, putaretur. [3] Ego autem si omnia, quae dicenda sunt, libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque in volgus emanare poterit. Deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinem neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam. Ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea, quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meae poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est. [4] Accedit iIla quoque causa, quod a ceteris forsitan ita petitum sit, ut dicerent, ut utrumvis salvo officio se facere posse arbitrarentur; a me autem ei contenderunt, qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego nec benivolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam. [5] His de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus, qui maximo ingenio, sed relictus ex omnibus, qui minimo periculo possem dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius, verum uti ne omnino desertus esset. Forsitan quaeratis, qui iste terror sit et quae tanta formido, quae tot ac talis viros impediat, quo minus pro capite et fortunis alterius, quem ad modum consuerunt, causam velint dicere. Quod adhuc vos ignorare non mirum est propterea, quod consulto ab accusatoribus eius rei, quae conflavit hoc iudicium, mentio facta non est. [6] Quae res ea est? Bona patris huiusce Sex. Rosci, quae sunt sexagiens, quae de viro fortissimo et clarissimo L. Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, L. Cornelius Chrysogonus. Is a vobis, iudices, hoc postulat, ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, quoniamque ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumque tollatis; sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat se posse, quod adeptus est per scelus, id per luxuriam effundere atque consumere. Hunc sibi ex animo scrupulum, qui se dies noctesque stimulat ac pungit, ut evellatis, postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.
韻文閱讀
编辑Carmen V Catulli
编辑原文
编辑十一節詩。
- Vivamus mea Lesbia, atque amemus,
- Rumoresque senum severiorum
- Omnes unius aestimemus assis!
- Soles occidere et redire possunt;
- Nobis, cum semel occidit brevis lux,
- Nox est perpetua una dormienda.
- Da mi basia mille, deinde centum;
- Dein mille altera, dein secunda centum;
- Deinde usque altera mille, deinde centum.
- Dein, cum milia multa fecerimus,
- Conturbabimus illa, ne sciamus,
- Aut ne quis malus invidere possit
- Cum tantum sciat esse basiorum.
Carmen LI Catulli
编辑原文
编辑莎芙體。
- Ille mi par esse deo videtur,
- ille, si fas est, superare divos,
- qui sedens adversus identidem te
- spectat et audit
- dulce ridentem, misero quod omnes
- eripit sensus mihi: nam simul te,
- Lesbia, aspexi, nihil est super mi
- [vocis in ore;]
- lingua sed torpet, tenuis sub artus
- flamma demanat, sonitu suopte
- tintinant aures geminae, teguntur
- lumina nocte.
- otium, Catulle, tibi molestum est:
- otio exsultas nimiumque gestis:
- otium et reges prius et beatas
- perdidit urbes.
Carmen CI Catulli
编辑原文
编辑輓聯詩。
- Multas per gentes et multa per aequora vectus,
- Advenio has miseras, frater, ad inferias
- Ut te postremo donarem munere mortis
- Et mutam nequiquam alloquerer cinerem,
- Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum.
- Heu, miser indigne frater, adempte mihi,
- Nunc tamen interea, haec prisco quae more parentum
- Tradita sunt tristi munere ad inferias
- Accipe fraterno multum manantia fletu.
- Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.